dcsimg

Missulena occatoria ( Latin )

provided by wikipedia LA

Missulena occatoria est species aranearum familiae Actinopodidarum, paene ubique in Australia Australi endemica,[1] a silvis apertis ad terras fruticosas. Haec est maxima (feminis usque ad 24 mm, maribus usque ad 12 mm) et latissime distributa species Missulenarum, quia araneae novae per ventum disperguntur, quod usitate solum inter araneomorphas fit, cum mygalomorphae usitate ambulando disperguntur. Venenum hominibus venenatum esse potest, sed pauci casus envenomationis gravis notantur.

Femina est atra rubro tincta, sed mari sunt caput et maxillae rubrae clarae et abdomen lividum.

Cuniculos faciunt usque ad 55 cm altos, binis laqueis positos.

Adnotationes

  1. Platnick, N. I. 2012. The world spider catalog, version 13.0. American Museum of Natural History

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Missulenam occatoriam spectant.
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Missulena occatoria: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Missulena occatoria est species aranearum familiae Actinopodidarum, paene ubique in Australia Australi endemica, a silvis apertis ad terras fruticosas. Haec est maxima (feminis usque ad 24 mm, maribus usque ad 12 mm) et latissime distributa species Missulenarum, quia araneae novae per ventum disperguntur, quod usitate solum inter araneomorphas fit, cum mygalomorphae usitate ambulando disperguntur. Venenum hominibus venenatum esse potest, sed pauci casus envenomationis gravis notantur.

Femina est atra rubro tincta, sed mari sunt caput et maxillae rubrae clarae et abdomen lividum.

Cuniculos faciunt usque ad 55 cm altos, binis laqueis positos.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA