Pandanus tectorius est species plantarum familiae Pandanacearum quae in regionibus ab Indonesia et Portu Macquarie in Nova Cambria Australi ad Terram Reginae in Australia, ad insulas Oceani Pacifici usque ad Havaios endemica est. Extensio geographica ignota est propter culturam: primi Polynesii eum fortasse in multis insulis remotis introduxerunt ubi nunc exstat.
P. tectorius est arbor quae ad 4 metra alta attingit. Truncus, spinosus et altitudine 4 m furcatus,[1] habet radices aerias quae arbori pro ancora sunt. Folia plerumque sunt 90 cm longa et 5–7 cm lata, marginibus serratis.
Megacrania batesii, species insectorum familiae Phasmatidarum, solum hanc plantam habitat et comedit.
Folium Pandani cum aculeis.
Pandanus tectorius apud Hat Head National Park in Nova Cambria Australi Australiae