Magnolia grandiflora est species arborum florentium familiae Magnoliacearum, in Civitatibus Foederatis meridio-orientalibus endemica, a Virginia litorali ad meridiem ad mediam Floridam, et ad occidentem ad Texiam orientalem et Oclahomam. Planta est magna, ad 27.5 m alta attingens, conspicua, sempervirens, magnis foliis atroviridibus et magnis fragrantibusque floribus albis. Plus quam centum cultivarietates natae sunt et in commercio latissime per mundum venumdantur. Lignum est durum et gravis, et in commercio adhibitum est ad faciendam supellectilem, lectulos, et laminas ligneas.
Marcus Catesby, primus in America Septentrionali conlector, Magnoliam grandifloram ad Britanniam anno 1726 transportavit, ubi, coli incipiens, Magnoliam virginianam mox officiebat, quae nonnullos annos ante conlecta erat.
Magnolia grandiflora, symbolus Civitatum Foederatarum Meridianarum, est arbor civilis Mississippiae,[1] et flos civilis Mississippiae et Ludovicianae (Gardiner 2000:143). Flos ut symbolus exercitus Civitatum Foederatarum Americae per Bellum Civile Americanum adhibita est (Callaway 1994:99).
Magnolia grandiflora, magna arbor apud Hemingway Carolinae Meridianae.
Fasciculus foliorum.
Intra florem.
Fasciculus seminum.
Magnolia grandiflora in arte.

Semina.