dcsimg

Araneomorphae ( Latin )

provided by wikipedia LA

Araneomorphae, etiam Labidognatha appellatae, sunt subordo Aranearum, dentibus qui se opponunt sicut forceps distinctae, contra Mygalomorphas, quibus sunt dentes paene paralleli.[1]

Proprietates distinctae

Nota discrepantias in conlocationibus dentium duarum aranearum infra, quae Mygalomorphas et Araneomorphas repraesentant.

 src=
Atrax robustus minatur.

Atrax robustus (species Hexathelidarum), minas hic exhibens, conlocationem suorum dentium clare monstrat, qui sursum et deorsum moveri possunt, longo corporis araneae axi paralleli. Ergo hic aranea subordinis Mygalomorpharum, non Araneomorpharum, exemplum est. Dentes autem in Araneomorphis ad sese vergunt. Plurimae Araneomorphae, Mygalomorpharum dissimiles, quae usque ad viginti quinque annos vivere possunt, solum unum annum supersunt.[2]

Araneae in grege

Paene omnes araneae familiares ad hunc subordinem pertinent, tarantulis insigniter exclusis, quae saepe animalia dilecta videntur. Inter Araneomorphas sunt Araneidae, Theridiidae, Thomisidae, Salticidae, Lycosidae, magnaeque Sparassidae.

Systematica

Araneomorphae in duobus infraordinibus ponuntur, Hypochilis (solum familiam Hypochilidarum continente), et Neocribellatis. Neocribellatae vicissim in Austrochiloideis et duabus seriebus, Entelegynis et Haplogynis, ponuntur, quarum quaeque nonnullas superfamilias continet.

Cladogramma coniunctiones inter taxa inlustrat (Coddington et Levi 1991).

Opisthothelae

Mygalomorphae


Araneomorphae

Hypochilidae



Austrochiloidea

Gradungulidae



Austrochilidae



Araneoclada

Haplogynae



Entelegynae






Plurimis seriei Haplogynarum araneis seni, plurimis seriei Entelegynarum octoni oculi sunt.

Nexus interni

Notae

  1. Foelix, Rainer F.. Biology of Spiders (ed. 2a. ed.). Novi Eboraci: Oxford University Press. pp. 4–5. ISBN 0-19-973482-8 .
  2. De araneis, www.publish.csiro.au.

Bibliographia

  • Coddington, et Levi. 1991.

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Araneomorphas spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Araneomorphas" apud Vicispecies. Arachnida Haec stipula ad arachnidum spectat. Amplifica, si potes!
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Araneomorphae: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Araneomorphae, etiam Labidognatha appellatae, sunt subordo Aranearum, dentibus qui se opponunt sicut forceps distinctae, contra Mygalomorphas, quibus sunt dentes paene paralleli.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA