dcsimg

Bryonia ( Latin )

provided by wikipedia LA

Bryonia (Graece βρυωνία) est genus familiae cucurbitacearum, quae omnes sunt herbae perennes vitium similitudine. Bryoniarum sarmenta exilia longis internodiis geniculata erepunt. Acinis sucus est rubens, qui postea crocinus fit. E radice, quae grandis, alba raphanique similis initio est, caules asparagi satis similes exeunt. Folia pampinea ad magnitudinem hederae dividuntur.[1] Palmites et claviculae et folia bryoniae omnino simillima sunt vitis domesticae.

De usu bryoniae

Constat bryoniam esse venenosam, attamen diutissime medendi consilio adhibita est.

  • Caules bryoniae decocti et diureticae et laxativae sunt virtutis, at iusto iure quaeri potest, num medicamentum morbo gravius fuerit. Secundum medicos antiquos folia caulesque bryoniae corpus exulcerant; itaque massam ex his factam phagedaenis et gangraenis inlinere solebant.
  • Sucus psoris et lepris inlitus cutem creditus est exulcerare et sanare, sed haec curatio serio dissuasa hodie usu dimota est. Virtus autem suci depilatoria iam pridem coriorum confectoribus notissima fuit, et ideo bryonia etiam herba coriaria ab antiquis appellata est.[2] Sucus cum tritico coctus opinione dictus est nutricibus abundantiam lactis efficere. Hodie autem nemo hac vi galactagogica bryoniae utitur, nec vero iam quisquam ad vim huius emmenagogicam decurrit.
  • Radice praecipue usi sunt medici antiqui contra permulta vitia cutis sicut varos, lentigines, cicatrices, sugillationes, suppurationes. Bryoniae radices in potum concoctae etiam serpentium ictibus[3] adhibitae sunt. Etiam comitialibus, mente commotis, vertigine laborantibus dari solebat sorbitio e radice bryoniae facta.
  • Ecligma e bryonia factum contra suspirium, vulsa, rupturas laterisque dolores olim adhibebatur, nunc autem noxium putatur.

Hodie autem bryonia medendi consilio adhibita in desuetudinem adeo abiit, ut nemo iam nisi forte aliquis ad homoeopathiam inclinatus ad virtutes huius herbae decurrat.

Chemica quaedam

Bryoniae insunt permultae materiae acri gustu effectuque venenifero, sicut bryoninum, bryoamaridum aliaque glucosida, bryonicinum aliaque alcaloidea,[4] saponinum (in seminibus), lycopenum (vis baccarum fulvo colore inficiens).

De etymologia et mythologia

Bryonia est nomen ab lingua Graeca mutuatum. Nomen Graecum βρυωνία est a verbo βρύω 'germino, pullulo; floreo' derivatum.

Vocabulum bryoniae est praesertim a medicis antiquis a saeculo fere primo p.C.n. usurpatum, cum alioquin melothrum (μήλωθρον)[5] sive vitis agrestis (ἄμπελος ἄγρια) appellaretur.[6] Alioquin autem haec herba vitis alba (ἄμπελος λευκή) appellata est.[7] Bryonia, quamquam vitis non est, tamen vitis vulgo dicta, quippe quae vitis satis similis videretur. Sunt aliae quoque herbae, sicut hedera et milax, quae ex vitis similitudine Dionyso sacrae habebantur. Euripides in Bacchis thiasum baccharum facit Thebas hisce verbis hortantem:[8]

Coronemini hedera, στεφανοῦσθε κισσῷ· pullulate pullulate viridi βρύετε βρύετε χλοήρει milace fructuosa. μίλακι καλλικάρπῳ.

Itaque Dionyso, deo vitisatori, non solum vitis vinifera placet, sed etiam aliae herbae eum delectant vitis modo claviculis scandentes racemisque baccas praebentes viridibusque sarmentis pullulantes. Hedera et milax eius sunt generis nec non bryonia, ad quam βρύετε βρύετε illud alludere videtur.

Notae

  1. Haec descriptio Plinium (Nat. 23.16) olet, cuius fons Dioscorides esse videtur.
  2. Dioscorides, De materia medica 4.182 RV. Eadem vi bryonia a Graecis etiam ψίλωθρον ("glabratrum") olim appellabatur.
  3. Quam ob rem, ut credimus, bryonia a Graecis antiquis etiam "uva serpentis" (ὄφιος σταφυλή vel ὀφιοστάφυλος) vocabatur.
  4. Scarborough (1978, 382).
  5. Theophrastus, Historia plantarum 3.18.11; 6.1.4; Scarborough (1978, 381).
  6. Theophrastus, op.cit. 9.14.1; 9.20.3, qui (op.cit. 3.18.11) bryoniam etiam appellat agrestem uvam (σταφυλὴ ἄγρια).
  7. Dioscorides De materia medica 4.182 RV; Cyranides 1.1; Aetius, Iatrica 1.30; etc.
  8. Bacchae 105-107; Latine convertit usor:Neander.

Bibliographia

  • Oobayashi, K., Yoshikawa, K., Arihara, S. (1992) Structural revision of bryonoside and structure elucidation of minor saponins from Bryonia dioica. Phytochemistry 31, 943–946.
  • Ripperger, H. (1976) Isolierung und struktur der cucurbitacine aus Bryonia dioica. Tetrahedron 32, 1567–1569.
  • Scarborough, J. (1978) Theophrastus on Herbals and Herbal Remedies. Journal of the History of Biology 11, 353-385.
  • Tunmann, P. (1964) Über das Bryoamarid aus der Wurzel von Bryonia dioica Jacq. Arzneimittelforschung 14, 1366.

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bryonia spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Bryonia" apud Vicispecies. Wikidata-logo.svg Situs scientifici: TropicosTela BotanicaGRINITISNCBIBiodiversityEncyclopedia of LifePlant Name IndexUSDA Plants Database
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Bryonia: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Bryonia (Graece βρυωνία) est genus familiae cucurbitacearum, quae omnes sunt herbae perennes vitium similitudine. Bryoniarum sarmenta exilia longis internodiis geniculata erepunt. Acinis sucus est rubens, qui postea crocinus fit. E radice, quae grandis, alba raphanique similis initio est, caules asparagi satis similes exeunt. Folia pampinea ad magnitudinem hederae dividuntur. Palmites et claviculae et folia bryoniae omnino simillima sunt vitis domesticae.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA