dcsimg
Image of poinsettia
Creatures » » Plants » » Dicotyledons » » Spurge Family »

Poinsettia

Euphorbia pulcherrima Willd. ex Klotzsch

Euphorbia pulcherrima ( Latin )

provided by wikipedia LA

Euphorbia pulcherrima est angiosperma in Mexico endemica, nunc autem per omnem terrarum orbem pro ornamento ostentata, praecipue tempore Christi Natalem. Nomen Anglicum poinsettia pro Joel Roberts Poinsett datum est,[1] primo Civitatum Foederatarum administro ad Mexicum conlocato,[2] qui plantam in Civitates Foederatas anno 1828 introduxit.

Descriptio

Euphorbia pulcherrima est frutex vel parva arbor, quae a 0.6 ad 4 m alta crescere solet. Planta folia dentata atroviridiaque habet quae a 7 ad 16 cm longa crescunt. Bracteae—saepissime cardinales, sed aliquando aurantiae, virides dilutae, cremeae, roseae, albae, vel marmoratae—re vera sunt folia. Eorum adgregationes coloresque hominibus plerumque florum videntur petala; veri autem flores in perparvis flavisque conformationibus in omne foliorum grege medio adgregantur, cyathia appellatis.

Species est in Mexico endemica,[3] ubi vigere solet in silvis deciduis tropicisque apud altitudinibus moderatis a Sinaloa meridionali per omne reipublicae litus Pacificum ad Chiapas? et Guatemalam. Invenitur etiam in interioribus terrae regionibus, praecipue in callidis et tempore arido Guerreri, Oaxacae, Chiapasque? silvis. Nuntii plantae ferae in Nicaragua et Costa Rica vigentis non iam a biologis confirmantur.

Sunt plus quam centum poinsettiae cultivaria. Fere 74% populi Americani poinsettias rubras anteponunt, 8% albas, et 6% roseas.[4]

Mos Christi Natalis

In Nahuatl, lingua Aztecorum, planta appellatur cuitlaxochitl 'flos cutis'. Azteci planta usi sunt ad tincturam rubram factam, et pro antipyretico, medicamine quod febrem lenit.[5] Hodie in Mexico et Guatemala appellatur Nox Bona (Hispanice: Noche Buena), dies Christi Natalis instantis; in Hispania, flos Pascuae; in Tsilia et Peruvia, corona Andium.

Coniunctio plantae et Christi Natalis saeculo sexto decimo in Mexico coepit, ubi habetur puella fuisse tam pauper quod ipsa donum pro celebratione Christi Natalis praebere non potuit. Dicit fabula puellam, ab angelo tactam, herbas inutiles ex via conlegisse, et eas pro templi ara posuisse. Certae conformationes cardinales ex herbis germinantes factae sunt flores pulchri.[6] A saeculo septimo decimo, fratres Franciscani? in Mexico plantas in eorum celebrationibus Christi Natalis adhibent.[7]

Per Americam Septentrionalem, poinsettiae sunt populo gratissima Christi Natalis ornamenta[1]—in domibus, templis, officinis, et alibi. Vendibiles sunt permulate in locis commercii. In Civitatibus Foederatis, dies 12 Decembris est Publica Poinsettiae Dies (Anglice: National Poinsettia Day).

Cultus

 src=
Fundus poinsettiarum in Bukidnon Philippinarum
 src=
Poinsettia propinqua visa.

Poinsettia in Aegypto post decada 186 excolitur, ex Mexico translata per Bellum Aegypti. Appellatur bent el consul 'fila consulis', quod ad Joel Poinsett legatum iterum attinet.

Pharmacologia

Est in CFA et fortasse alibi notio quod poinsettia magnopere sit toxicaria. Immo, haec notio est falsa; planta autem cutem stomachumve leniter inflammat,[3] et comesta potest diarrhoeam vomitumque efficere.[8]

Pinacotheca

Notae

  1. 1.0 1.1 Bussell, Gene (Dec 2009). "Get Ready for Holiday Flowers". Southern Living 44 (12): 88
  2. Mexico
  3. 3.0 3.1 Bender, Steve, ed. (January 2004). Euphorbia (2nd ed.). Birmingham, Alabama: Oxmoor House. p. 306. ISBN 0-376-03910-8
  4. "The Poinsettia Pages" (html)
  5. Poinsettia Facts
  6. Flowers Ireland
  7. The Legends and Traditions of Holiday Plants | Horticulture and Home Pest News
  8. "Are Poinsettia Plants Poisonous? Fact or Fiction?"

Bibliographia

  • Krenzelok EP, Jacobsen TD, Aronis JM (November 1996). "Poinsettia exposures have good outcomes . . . just as we thought". Am J Emerg Med 14 (7): 671–4


license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Euphorbia pulcherrima: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Euphorbia pulcherrima est angiosperma in Mexico endemica, nunc autem per omnem terrarum orbem pro ornamento ostentata, praecipue tempore Christi Natalem. Nomen Anglicum poinsettia pro Joel Roberts Poinsett datum est, primo Civitatum Foederatarum administro ad Mexicum conlocato, qui plantam in Civitates Foederatas anno 1828 introduxit.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA