dcsimg

Bucerotidae ( Latin )

provided by wikipedia LA

Bucerotidae (Graece buceros 'cornu bovinum') sunt familia avium in tropicis et subtropicis Africae, Asiae, et Melanesiae regionibus endemicarum. Quarum proprietas insignis est longum rostrum deorsum incurvans, cui saepissime clari colores sunt, aliquando casco in mandibula superiori sito. Bucerotidis est ren bilobatum. Solae aves sunt quarum prima et secunda vertebrae collis (atlas et axis proprie appellatae) coalescunt; quod ut videtur fulcrum rostro praebet.[1] Species sunt omnivora, quae fructibus parvisque animalibus vescuntur.

Distributio et habitatio

Bucerotidis sunt quinquaginta quinque fere species exstantes, quamquam nonnullae species crypticae findi possunt, ut fortasse in genere Tocko. Earum distributio ab Africa Subsaharana et subcontinente Indica ad Philippinas et Insulas Salomonis extenditur, sed nullum genus in Africa et Asia ambabus invenitur. Plurimae sunt arboricolae, sed magnae species (generis Bucorvi), ut nomen significat, sunt terricolae savannae apertae. Tredecim ex viginti quattuour speciebus in Africa endemicis sunt terricolae silvarum apertarum et savannarum, et nonnullae etiam in circumiectis aridissimis fiunt; ceterae species solum silvas habitant. Quod ab Asia discrepat, ubi una species savannam apertam habitat, ceteraeque species silvicolae sunt.[2] Subcontinenti Indicae sunt decem species, quarum novem in India et civitatibus confinibus inveniuntur, cum Ocyceros gingalensis solum in Srilanca insula invenitur. Divulgatissima in subcontinente Indica species est Ocyceros birostris. Secundum International Union for Conservation of Nature (IUCN), Indonesiae sunt tredecim speciel bucerotidarum, quarum novem in Sumatra, et ceterae Sumbam Sulawesiam, Papuam, et Kalimantan habitant, cui insulae est eadem species Bucerotidarum ac in Sumatra, sed Buceros bicornis ibi non invenitur.[3] Aevo Neogeno (saltem aevo Miocaeno superiori), bucerotidae Africam Septentrionalem et Europam Meridanam habitabant; quarum fossilia in Maroco[4] et Bulgaria[5] inventa sunt.

Taxinomia

Familia Bucerotidarum nomine Buceronia a Constantinus Samuele Rafinesque, polymathe Francico anno 1815 proposita est.[6][7] Sunt duae subfamiliae: Bucorvinae duos bucerotidas terrestres (Bucorvum leadbeateri et Bucorvum abyssinicum) in uno genere, et Bucerotinae cetera taxa continent. Omnes bucerotidae in ordine Coraciiformium circumscribuntur (qui etiam alcedinidas, coraciidas, upupidas, et meropidas continet). Bucerotidae autem in taxinomia Sibley-Ahlquistiana, ex Coraciiformibus amotae, in Bucerotiformes, suum ordinem proprium, digeruntur, subfamiliis ad gradum familiarem provectis. Quia paene sunt tam distantes a Coraciidis, Alcedinidis, et sociis quam a Trogonoformibus,[8] eruditi hunc ordinem elegunt ad eorum arbitrium et nutum, non ex traditionali usu taxinomico; certe autem bucerotidae extra Coraciiformes positae et intra Trogoniformes res falsa erit.

Species ordine taxinomico perscriptae

Hic est index specierum Bucerotidarum exstantium, ordine taxinomico perscriptarum.

Fossilia

  • Bucorvus brailloni – Miocaeno exeunte (Marocum)[4]
  • Euroceros bulgaricus – Miocaeno exeunte (Bulgaria)[5]

Casca? plurimarum specierum sunt levissima, spatium aere plenum continentia; Rhinoplax autem vigil cascum solidum habet, ex ebore bucerotidarum factum, quod magni aestimatur materies sculpturae in Sina et Iaponia. Pro arte netsuke caelandi adhibebatur.

In cultura populo grata

Bucerotida Zazu nominatur persona in The Lion King, pellicula animata (1994), a Rowan Atkinson vocata.[9]

Imago unius bucerotiae pro deliciis propriis Democratic Action Party, unius e factionibus politicis in Malaesia, adhibebatur.

Buceros rhinoceros est animal civicum Sarawak, civitatis Malaesianae in Borneo sitae.

Buceros bicornis est avis civica Keralae, civitatis Indicae.

Notae

  1. Forshaw et Kemp 1991: 149–151.
  2. Kemp 2001.
  3. Maruli, Aditia (2011-06-18). "Sumba hornbills under increasing threat of extinction"
  4. 4.0 4.1 J. Brunet (1971), "Oiseaux miocènes de Beni Mellal (Maroc); un complément à leur étude," Notes Mem. Serv. Geol. Maroc 31 (237): 109–111.
  5. 5.0 5.1 Z. Boev, et D. Kovachev (2007), "Euroceros bulgaricus gen. nov., sp. nov. from Hadzhidimovo (SW Bulgaria) (Late Miocene) – the first European record of Hornbills (Aves: Coraciiformes)," Geobios 40: 39–49.
  6. Rafinesque, Constantine Samuel (1815). Analyse de la nature ou, Tableau de l'univers et des corps organisés. Palermo: Self-published. p. 66 .
  7. Bock 1994: 146, 252.
  8. Johansson, Ulf S.; Ericson, Per G. P. (2003). "Molecular support for a sister group relationship between Pici and Galbulae (Piciformes sensu Wetmore 1960)". Journal of Avian Biology 34 (2): 185–197 .
  9. Hischak, Thomas S. (21 September 2011). Disney Voice Actors: A Biographical Dictionary. McFarland. p. 12. ISBN 978-0-7864-8694-6

Bibliographia

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bucerotidas spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Bucerotidas" apud Vicispecies.
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Bucerotidae: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Bucerotidae (Graece buceros 'cornu bovinum') sunt familia avium in tropicis et subtropicis Africae, Asiae, et Melanesiae regionibus endemicarum. Quarum proprietas insignis est longum rostrum deorsum incurvans, cui saepissime clari colores sunt, aliquando casco in mandibula superiori sito. Bucerotidis est ren bilobatum. Solae aves sunt quarum prima et secunda vertebrae collis (atlas et axis proprie appellatae) coalescunt; quod ut videtur fulcrum rostro praebet. Species sunt omnivora, quae fructibus parvisque animalibus vescuntur.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA